Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 81

Previous Number Next Number See English 

81. Mala quae homo licita credit, tametsi non facit illa, etiam ei appropriantur, nam licitum in cogitatione est ex voluntate, est enim consensus. Quare cum homo credit aliquod malum licitum, solvit vinculum internum pro illo, ac detinetur a faciendo illud solum per vincula externa, quae sunt timores. Et quia spiritus hominis favet isti malo, ideo remotis vinculis externis ex licito facit illud; ac interea continue facit illud in suo spiritu. Sed de hac re videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 108-113).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church