Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 82

Previous Number Next Number See English 

82. (iv.) Quod homo per binas illas facultates a Domino reformetur et regeneretur; et quod absque illis non possit reformari et regenerari. Dominus docet, Quod nisi quis generatur denuo, non possit videre Regnum Dei (Joh. iii. 3, 5, 7). Sed quid sit generari denuo seu regenerari, paucis notum est: causa est, quia non notum fuit quid amor et charitas, et inde nec quid fides nam qui non scit quid amor et charitas, non scire potest quid fides, quoniam charitas et fides unum faciunt, sicut bonum et verum, et sicut affectio quae voluntatis et cogitatio quae intellectus: de qua unione in transactione De Divino Amore et Divina Sapientia (n. 427-431): tum in Doctrina Novae Hierosolymae (n 13-24): at supra (n. 3-20) videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church