83. Causa quod nemo venire possit in regnum Dei, nisi denuo generatus sit, est quia homo ex hereditario a parentibus nascitur in omnis generis mala, cum facultate quod per remotionem malorum istorum possit fieri spiritualis, et nisi fiat spiritualis, non potest venire in caelum; a naturali fieri spiritualis est renasci seu regenerari. Ut autem sciatur, quomodo homo regeneratur, haec tria consideranda sunt: qualis ejus status primus est, qui est status damnationis; qualis ejus status secundus est, qui est status reformationis et qualis ejus status tertius est, qui est status regenerationis. [2.] Status hominis primus, qui est status damnationes, est cuivis homini ex hereditario a parentibus, homo enim nascitur inde in amorem sui et in amorem mundi, et ex his ut fontibus in mala omnis generis. Jucunda illorum amorum sunt ex quibus ducitur et jucunda faciunt, ut nesciat quod in malis sit omne enim jucundum amoris non sentitur aliter quam sicut bonum; quare etiam homo nisi regeneratur non scit aliter quam quod se et mundum amare super omnia, sit ipsum bonum et quod dominari super omnes, et possidere omnium aliorum opes, sit summum bonum. Inde etiam est omne malum nam nullum alium spectat ex amore, quam se solum et si spectat alium ex amore, est sicut diabolus diabolum, ac sicut fur furem, quando unum agunt. [3.] Illi qui istos amores, ac mala ex illis scaturientia, ex jucundo illorum apud se confirmant, manent naturales et fiunt sensuales corporei ac in propria cogitatione, quae est spiritus eorum, insaniunt sed usque possunt, dum in mundo sunt, rationaliter et sapienter loqui et agere, sunt enim homines, et inde illis rationalitas et libertas, sed quoque id faciunt ex amore sui et mundi. Hi post mortem, cum fiunt spiritus, non possunt aliud jucundum habere, quam illud quod in spiritu suo habuerunt in mundo et id jucundum est jucundum amoris infernalis, quod vertitur in injucundum, dolorificum et dirum, quod in Verbo intelligitur per cruciatum et ignem infernalem. Ex his patet, quod primus status hominis sit status damnationis et quod in illo sint, qui non patiuntur se regenerari. [4.] Status hominis secundus, qui est status reformationis, est cum homo incipit cogitare de caelo ex gaudio ibi, et sic de Deo, a quo illi caeli gaudium. Sed hoc cogitat primum ex jucundo amoris sui, gaudium caeli est illi id jucundum sed quamdiu jucundum illius amoris, una cum jucundis malorum inde scaturientium regnat, non potest aliud intelligere, quam quod ad caelum venire sit fundere preces, auscultare praedicationes, obire Sanctam Cenam, dare pauperibus, opitulari egenis, impendere templis, conferre spartas xenodochiis, et similia alia. Homo in hoc statu nec scit aliter, quam quod solum cogitare illa quae religio docet, salvet, sive sit id quod vocatur fides, sive id quod vocatur fides et charitas. Quod non aliter intelligat, quam quod illa cogitare, salvet, est quia nihil cogitat de malis, in quorum jucundis est; et quamdiu jucunda illorum remanent, etiam mala remanent jucunda illorum sunt ex concupiscentia illorum, quae continue spirat illa, et quoque producit illa, dum non aliquis timor detinet. [5.] Quamdiu mala in illorum amoris concupiscentiis et inde jucundis manent, non est aliqua fides, charitas, pietas, cultus, nisi solum in externis, quae apparent coram mundo sicut sint, sed usque non sunt. Comparari possunt aquis ex impuro fonte emanantibus, quae bibi non possunt. Quamdiu homo talis est, ut cogitet de caelo et de Deo ex religione, et nihil de malis ut peccatis, est adhuc in statu primo: at in statum secundum seu reformationis venit, dum incipit cogitare quod peccatum sit, et magis quod hoc et illud peccatum sit, et cum aliquantisper explorat id apud se, et non vult illud. [6.] Status hominis tertius, qui est status regenerationis, excipit, et continuatur statui priori. Inchoat cum homo desistit a malis ut peccatis, et progreditur sicut fugit illa, ac perficitur sicut pugnat contra illa; et tunc sicut vincit ex Domino, regeneratus est. Apud illum, qui regeneratur, vertitur ordo vitae fit a naturali spiritualis, nam naturale separatum a spirituali est contra ordinem, et spirituale est secundum ordinem quare homo regeneratus agit ex charitate, et illud fidei suae facit quod ejus charitatis est. Sed usque non fit plus spiritualis, quam quantum in veris est nam omnis homo per vera, et per vitam secundum illa, regeneratur per vera enim scit vitam, et per vitam facit illa; ita conjungit bonum et verum, quod est conjugium spirituale, in quo est caelum.