Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 85

Previous Number Next Number See English 

85. Quod homo per binas illas facultates, que vocantur rationalitas et libertas, reformetur et regeneretur, et quod absque illis reformari et regenerari non possit, est quia per rationalitatem potest intelligere et scire quid malum et quid bonum, et inde quid falsum et verum et per libertatem potest velle id quod intelligit et scit. Sed quamdiu jucundum amoris mali regnat, non potest libere velle bonum et verum, et illa rationis suae facere, quare non potest illa sibi appropriare; nam ut supra ostensum est, illa quae homo ex libero secundum rationem agit, illi appropriantur ut ejus, et nisi appropriantur ut ejus, homo non reformatur et regeneratur: et tunc primum ex jucundo amoris boni et veri agit, quando jucundum amoris mali et falsi remotum est nam duo jucunda amoris sibi opposita non simul dantur. Ex jucundo amoris agere, est ex libero et quia ratio favet amori, etiam est secundum rationem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church