Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 86

Previous Number Next Number See English 

86. Quia homini tam malo quam bono rationalitas et libertas est, potest tam malus quam bonus intelligere verum et facere bonum; sed malus non potest ex libero secundum rationem, bonus autem potest quia malus est in jucundo amoris mali, bonus autem in jucundo amoris boni. Quare verum quod homo malus intelligit, et bonum quod facit, ei non appropriantur, sed appropriantur homini bono; et absque appropriatione sicut ejus, non datur reformatio et regeneratio; sunt enim mala cum falsis apud malos sicut in centro, ac bona cum veris in peripheriis; at bona cum veris apud bonos sunt in centro, ac mala cum falsis in peripheriis: et utrinque illa quae centri sunt, se effundunt usque ad peripherias, sicut ab igne in centro calor, et a gelu in centro frigus. Ita bona in peripheriis apud malos conspurcantur a malis centri, et mala in peripheriis apud bonos mitescunt a bonis centri: quae causa est, quod mala regeneratum non damnent, ac bona non regeneratum non salvent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church