87. (v.) Quod homo mediis illis binis facultatibus tantum reformari et regenerari possit, quantum potest per illas adduci ad agnoscendum, quod omne verum et bonum, quod cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet. Quid reformatio et quid regeneratio, mox supra dictum est; tum quod homo per binas illas facultates, quae sunt rationalitas et libertas, reformetur et regeneretur: et quia hoc per illas fit, ideo de illis adhuc aliqua dicentur. Homo ex rationalitate habet quod possit intelligere, et ex libertati quod possit velle, utrumque sicut a se at posse ex libero velle bonum, et inde secundum rationem id agere, non potest nisi regeneratus. Malus solum potest ex libero velle malum, ac id secundum cogitationem, quam per confirmationes sicut rationis facit, id agere; malum enim potest aeque confirmari, sicut bonum sed malum per fallacias et apparentias, quae dum confirmantur fiunt falsa, et cum confirmatum est, apparet sicut rationis.