88. Quisque cui aliqua cogitatio ex interiori intellectu est, potest videre, quod posse velle et posse intelligere, non sit ab homine, sed ab Ipso cui ipsum Posse est, hoc est, cui Posse est in sua essentia. Cogita modo, unde est Posse. Annon ab Ipso, cui id est in ipsa sua potentia, hoc est, cui id est in Ipso, et sic ab Ipso? Quare posse in se est Divinum. Ad omne posse erit copia, quae danda est et sic determinatio ab interiori seu superiori se. Oculus non potest videre a se, nec auris audire a se, neque os loqui a se, aut manus facere a se copia et inde determinatio a mente erit. Nec potest mens cogitare et velle hoc aut illud a se, nisi aliquid interius aut superius sit quod mentem ad id determinat. Simile est cum posse intelligere et posse velle; haec non dari possunt ab alio quam ab Ipso qui in se potest velle et potest intelligere. [2.] Ex quibus patet, quod binae illae facultates, quae vocantur rationalitas et libertas, sint a Domino, et non ab homine; et quia a Domino sunt, sequitur quod homo nihil quicquam velit a se, et intelligat a se, sed modo sicut a se. Quod ita sit, quisque apud se confirmare potest, qui scit et credit, quod voluntas omnis boni, ac intellectus omnis veri, sit a Domino, et non ab homine. Quod homo non aliquid possit sumere a se: et non aliquid facere a se, docet Verbum apud Johannem (iii. 27 xv. 5).