Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 89

Previous Number Next Number See English 

89. Nunc quia omne velle est ex amore, et omne intelligere est ex sapientia, sequitur quod posse velle sit ex Divino Amore, et posse intelligere sit ex Divina Sapientia ita utrumque ex Domino, qui est ipse Divinus Amor et ipsa Divina Sapientia. Inde fluit, quod ex libero secundum rationem agere, non aliunde sit. Quisque agit secundum rationem, quia liberum sicut amor non potest separari a velle. Sed apud hominem datur interius velle et exterius velle et potest agere secundum exterius, et non simul secundum interius ita agit hypocrita et assentator, et usque exterius velle est ex libero, quia ex amore apparendi aliter quam est, vel ex amore alicujus mali quod ex amore voluntatis interioris intendit. Sed ut supra dictum est, malus non potest ex libero secundum rationem suam agere quam malum non autem potest ex libero secundum rationem agere bonum: potest quidem hoc agere, sed non ex libero interiori, quod est ejus proprium liberum, ex quo trahit exterius liberum, quod non sit bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church