Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 90

Previous Number Next Number See English 

90. Dicitur quod homo possit tantum reformari et regenerari, quantum potest per binas facultates adduci ad agnoscendum, quod omne bonum et omne verum quod cogitat et facit, sit a Domino, et non a semet. Quod homo non possit nisi quam per binas illas facultates id agnoscere, est quia binae illae facultates sunt a Domino, et sunt Domini apud hominem, ut patet a supradictis. Quare sequitur, quod homo id non possit facere a se, sed a Domino; at usque potest sicut a se; hoc dat Dominus unicuivis. Sit, quod credat a se, usque dum sapit, agnoscet quod non a se; alioqui verum quod cogitat, et bonum quod facit, non est verum et bonum in se, est enim homo in illis, et non Dominus in illis; ac bonum in quo homo est, si {1}fit propter salutem, est bonum meritorium, at bonum in quo Dominus est, non est meritorium. @1 fit pro "sit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church