Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 91

Previous Number Next Number See English 

91. Quod autem agnitio Domini, et quod agnitio quod omne bonum et verum sit ab Ipso, faciat ut homo reformetur et regeneretur, est quod pauci possunt intellectu videre; nam potest cogitari, Quid facit agnitio illa, cum Dominus omnipotens est, et vult omnium salutem? et inde quod possit et velit, modo ad misericordiam moveatur. Sed ita cogitare, non est ex Domino; ita nec est ex interiori visu intellectus, hoc est, ex aliqua illustratione: quare quid agnitio operatur, hic paucis dicetur. [2.] In mundo spirituali, ubi spatia sunt modo apparentiae, sapientia facit praesentiam, et amor facit conjunctionem; et vicissim. Datur agnitio Domini ex sapientia, et datur agnitio Domini ex amore. Agnitio Domini ex sapientia, quae in se spectata est solum cognitio, datur ex doctrina; et agnitio Domini ex amore datur ex vita secundam illam; haec dat conjunctionem, illa autem praesentiam: quae causa est, quod qui rejiciunt doctrinam de Domino, se removeant ab Ipso; et quia illi etiam rejiciunt vitam, se separent ab Ipso: at qui non rejiciunt doctrinam, sed vitam, illi praesentes sunt, sed usque separati: sunt sicut amici, qui colloquuntur inter se, sed non mutuo amant se; et sunt sicut duo, quorum unus tanquam amicus loquitur cum altero, sed tanquam inimicus odit illum. [3.] Quod ita sit, etiam a communi idea notum est, quod qui bene docet et bene vivit, salvetur, non autem qui bene docet et male vivit tum quod qui non agnoscit Deum, non salvari possit. Ex his patet, qualis religio est, cogitare de Domino ex fide, ut vocatur, et non facere aliquid ex charitate. Quare dicit Dominus, "Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico? Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,.... similis est homini aedificanti domum,.... et posuit fundamentum super petra: qui vero audit et non facit, similis est homini aedificanti domum super humo sine fundamento" (Luc. vi. 46-49).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church