Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 94

Previous Number Next Number See English 

94. Conjunctio Domini cum homine et reciproca hominis cum Domino fit per amare proximum sicut se ipsum, et amare Dominum super omnia. Amare proximum sicut se ipsum non aliud est quam non insincere et injuste agere cum illo, non odio habere ac vindicta flagrare contra illum, non blasphemare et diffamare illum, non adulterari cum uxore ejus, et similia alia non facere contra illum. Quis non videre potest, quod illi qui talia faciunt, non ament proximum sicut se ipsum at qui talia non faciunt quia sunt mala contra proximum, et simul peccata contra Dominum, illi sincere, juste, amice, fideliter agunt cum proximo et quia Dominus similiter facit, fit conjunctio reciproca. Et cum conjunctio reciproca est, tunc quicquid homo proximo facit, a Domino facit, et quicquid homo a Domino facit, est bonum et tunc proximus illi non est persona, sed bonum in persona. Amare Dominum super omnia, non aliud est, quam non malum facere Verbo, quia in Verbo est Dominus, nec malum facere sanctis ecclesiae, quia in sanctis ecclesiae est Dominus, nec malum facere alicujus animae, quia anima cujusvis in manu Domini est. Qui illa mala fugiunt sicut peccata enormia illi, amant Dominum super omnia sed hoc non possunt alii, quam qui amant proximum sicut se ipsum, conjuncta enim sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church