Divine Providence (Dick and Pulsford) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. Quoniam conjunctio Domini cum homine est, et hominis cum Domino, ideo duae tabulae legis sunt, una pro Domino, et altera pro homine. Quantum homo sicut ex se facit leges suae tabulae, tantum Dominus dat ut faciat leges Ipsius tabulae: at homo, qui non facit leges suae tabulae, quae omnes se referunt ad amorem proximi, non potest facere leges tabulae Domini, quae omnes se referunt ad amorem Domini. Quomodo potest homicidia, fur, adulter, et falsus testator amare Dominum? Annon ratio dictat, quod talis esse et amare Deum, contradictiorium sit? Estne diabolus talis? Num ille potest aliter quam odio habere Deum? At cum homo homicidia, adulteria, furta et falsa testimonia aversatur ut infernalia, tunc potest nam tunc avertit faciem a diabolo ad Dominum; ac cum vertit faciem ad Dominum, datur ei amor et sapientia: haec intrant hominem per faciem, et non per cervicem ejus. Quia ita et non aliter fit conjunctio cum Domino, ideo binae illae tabulae vocatae sunt foedus; ac foedus est inter duos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church