Charity (Coulson) n. 160

Previous Number Next Number See English 

160. [(i.)] Charitas apud Sacerdotem. --Si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et facit sincere, juste et fideliter opus ministerii ei injuncti, facit bonum usus continue, et fit charitas in forma. Sed tunc facit bonum usus seu opus ministerii sincere, juste et fideliter, dum afficit illum salus animarum; et sicut haec afficit illum, ita afficiunt illum vera, quia per illa ducet animas ad caelum; et tunc ducit animas per vera ad caelum, cum ducit illas ad Dominum. Amor ejus tunc est sedulo docere illa ex Verbo, quia dum docet illa ex Verbo docet illa ex Domino. Dominus enim non modo est Verbum (Joh. i. 1, 2, 14), sed etiam est Via, Veritas et Vita (Joh. xiv. 6), et est Janua; quare qui per Dominum ut januam ad ovile intrat, est pastor bonus; at qui non per Dominum ut januam ad ovile intrat, is est pastor malus, qui vocatur fur et latro (Joh. x. 1-9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church