Charity (Coulson) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. [(ii.)] Charitas apud Magistratus. --Per magistratus intelliguntur supremi in Regnis, Rebuspublicis, Provinciis, Civitatibus, Societatibus, super quibus iis jurisdictio est in civilibus. Quisque ex illis in suo loco, si spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter facit opus supereminentis functionis suae, facit bonum usus communi et singulis in communi continue,{1} et fit charitas in forma; et hoc fit dum afficit illum bonum subditorum aut civium; et dum hoc afficit illum, afficit illum, una cum sapientibus et timentibus Deum, sancire leges usus, prospicere ut serventur, et vivere sub illis primario; tum praeficere coetibus sub se officiarios intelligentes et simul bene volentes, per quos sub ejus auspicio judicium et justitia regnet, ac commune bonum jugiter perficiatur. Spectabit se ut supremum in ordine inservientium aliis, et sic non ut caput, quoniam caput ducit omnia corporis sui ex amore et sapientia in se; ac Amor et Sapientia in se est solus Dominus, a Quo etiam ille ut servus ducetur. @1 communi continue, et fit pro "communi, continue et fit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church