162. [(iii.)] Charitas apud Officiarios sub illis. --Per officiarios sub magistratibus intelliguntur qui ab illis praefecti sunt coetibus ad obeundum varias functiones necessarias et utiles. Quisque ex illis, si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter facit opus officii sui, fit charitas in forma; quia facit bona usus continue, dum in officio est, et quoque dum non in officio; insidet enim tunc animo ejus affectio faciendi, et affectio faciendi bona usus est charitas in sua vita. Illum afficit usus, et non honor nisi propter usum. Est quoddam minus commune bonum sub quovis officiario, secundum extensionem muneris ejus, quod subordinatum est majori et maximo communi bono, quod est Regni aut Reipublicae. Officiarius qui est charitas consulit minori communi bono, quod est {1}spartae ejus, et sic majori et maximo, dum sincere, juste et fideliter facit suum opus. Praeterea simile est cum officiario sicut cum magistratu, de quo actum est, modo cum differentia quae est inter majus et minus, latum et strictum, extensum ad usus in genere et extensum ad usus in specie; praeter quod hoc pendeat ab illo, sicut famulitium. @1 "spartae:" sic, nisi legeris sportae. "Sportas" scripta, pag. 44, l. 10 ab infra.$