Charity (Coulson) n. 163

Previous Number Next Number See English 

163. [(iv.)] Charitas apud Judices. --Si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata ac faciunt judicia justitiae, fiunt charitates in forma, quia bona usus faciunt tam communi quam singulis in communi, ita proximo; et illa faciunt continue dum judicant, etiam dum non judicant, quia cogitant ex justo; loquuntur etiam ex justo, et faciunt ex justo; justum enim est affectionis illorum, et in spirituali sensu est proximus. [Judex justus] judicat omnes ex justo et simul aequo, quia non separari possunt; etiam tunc judicat ex lege, quia omnis lex pro fine habet utrumque et sic dirimit litem, dum astutus conatur legis sensum pervertere. In judicando spectare amicitiam, aut donum, aut affinitatem, aut auctoritatem, aut aliud emolumentum, quam ut quisque qui secundum leges vivit tutus sit, pro peccato reputat; et quoque si juste judicat, et justitia non sit primo loco, sed secundo. Judicia judicis justitia sunt omnia charitatis, etiam dum mulctam aut poenam irrogat sontibus malis; sic enim emendat illos, et praecavet ne {1}malefaciant insontibus aliis, qui sunt proximus; est enim sicut pater qui si amat liberos castigat illos dum mala faciunt. @1 malefaciant pro "malefaciat"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church