166. [(vii.)] Charitas apud Militem gregarium. --Is si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter facit, fit quoque charitas, et quoad id amat, non est discrimen personarum; is enim aversatur depraedationes injustas, abominatur sanguinis effusionem injustam; aliter in proeliis; tunc non hanc aversatur, quia tunc non cogitat de illa, sed de hoste ut hoste, qui vult suum sanguinem. Cedit furor dum audit tympani sonum, quod a caede desistendum sit. Captivos post victoriam aspicit pro proximo secundum quale boni illorum. Ante proelium elevat animum ad Dominum, ac vitam suam in Ipsius manum commendat; et postquam hoc fecerat, animum ab elevatione in corpus demittit, et fit fortis, remanente usque in animo ejus supra fortitudinem cogitatione de Domino, quam tunc nescit; et tunc si moritur, moritur Domino, si vivit, vivit Domino.