Charity (Coulson) n. 167

Previous Number Next Number See English 

167. [(viii.)] Charitas apud Negotiatorem. --Is si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et negotiationem suam sincere, juste et fideliter facit, fit charitas. Ille ex prudentia sicut propria agit, sed usque fidit Divinae Providentiae; quare non despondet animum in infortuniis, nec superbit animo in successibus; cogitat de crastino et usque non cogitat de illo; cogitat de crastino quid et quomodo facturus; sed non cogitat de crastino quia Divinae Providentiae et non propriae prudentiae tribuit futura; etiam prudentiam suam eidem tribuit. Amat negotiationem ut principale officii sui, et pecuniam ut instrumentale ejus, et hoc non facit principale et illud instrumentale, sicut faciunt plerique ex Judaeis. Sic amat opus, quod in se est bonum usus, et non media supra illud; haec quidem non ita distinguit, sed usque distinguuntur ita, dum spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata; fugit enim avaritiam, quae est malum, et plurium malorum radix; amat commune bonum dum amat suum bonum, quia in hoc illud latet, sicut radix arboris quae se occultat sub terra, ex qua tamen crescit et floret et fructus fert; non quod ei ex suo det praeter debita, sed quia bonum publicum est quoque bonum concivium, inde enim existit, quos ex charitate, cujus forma est, amat. Nemo potest occulta charitatis apud se nosse, quia illa non videt, sed Dominus videt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church