172. [(xiii.)] Charitas apud Famulos. --Sicut domini ita famuli fiunt charitates, hoc est angeli, dum spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, et opera famuli sincere, juste et fideliter agunt. Illorum opera, quae sunt bona charitatis propria et continua, sunt, ut attendant ad dominos suos, illis bene velint, de illis non male loquantur, tam sincere agant in absentia illorum quam in praesentia, non spernant servire, quia unusquisque, in quocunque gradu dignitatis sit, servire debet; etiam Rex serviet Domino; et sicut quisque fideliter servit, ita amatur et ducitur a Domino; et quantum quis spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, servit libere et non coacte.