171. [(xii.)] Charitas apud Nautas. --Nautae etiam fiunt charitates si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, dum faciunt opus suum sincere, juste et fideliter; nam dum fugiunt mala ut peccata, tunc fugiunt diabolum, quia diabolus est ipsum malum; et tunc acceptantur a Domino; et bona quae tunc faciunt, a Domino faciunt; et bona non aliter continue faciunt quam in suo opere quod eis injunctum est, quod est nauticum. Opus illud est bonum opus, quia est bonum usus; et amorem erga proximum seu charitatem habere non aliud est quam facere bonum usus. Et cum fugiunt diabolum et acceptantur a Domino, tunc non faciunt illa mala quae in Decalogo descripta sunt; hoc est, non occidunt, non adulterium committunt, non furantur, non false testantur; haec enim nemo facit, qui amat proximum; non enim amat proximum, qui tali odio illum habet ut velit illum occidere; non amat proximum qui vult adulterium committere cum uxore alterius; non amat proximum qui vult furari et depraedari ejus bona; non amat proximum qui false testatur contra illum, et sic porro. Haec sunt mala quae praecipue fugiunt illi qui spectant ad Dominum; tunc quoque non timent mortem, quia si moriuntur, moriuntur in Domino, et veniunt in caelum; et ibi amat unus alterum sicut frater et socius fratrem et consocium, et mutuas operas ferunt. Hortor etiam nautas, sicut mox prius nauclerum, ut adeant Dominum, et orent ad Ipsum, quia non alius est Deus caeli, terrae et maris.