170. [(xi.)] Charitas apud Naucleros. --Naucleri, quibus naves et merces in illis concreditae sunt, aut [qui] possident illas, fiunt etiam charitates, si spectant ad Dominum, et fugiunt mala ut peccata, et faciunt opus suum sincere juste et fideliter. Opus illorum est bonum usus prae multis aliis, quia per id fit communicatio et quasi conjunctio, totius orbis cum partibus ejus, et partium cum toto; et hoc excellens opus fit bonum usus, quod est bonum charitatis in illis, dum ex scientia sua prudenter agunt, in vigilia et sobrietate navant operam ut iter succedat, non temere se exponunt discriminibus, dum in illis sunt ex non proviso non despondent animum, salvi post {1}illa laudes ac gratias agunt Domino; juste et sincere cum nautis agunt, fideliter cum possessoribus navis, juste cum exteris ad quos appellit navis; cum piratis nullam sortem habent; stipendiis suis contenti sunt, et insuper lucris ex licito. Illi qui super mari versantur, qui charitates sunt, quia spectant ad Dominum, et fugiunt mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter agunt, devotius orant et psallunt mane et vespere, quam qui super arida versantur; fidunt enim prae his Divinae Providentiae. Consulo versantibus super mari ut post hoc orent ad Dominum, quia, Ipse est Deus caeli et terrae et maris, et non alius {2}(Joh. iii. 35; xvii. 12; Matth. xi. 27). @1 illa pro "illis"$ @2 Restitui "(Joh. iii. 35; xvii. 12; Matth. xi. 27)," quod semideletum est.$