Charity (Coulson) n. 196

Previous Number Next Number See English 

196. In illis autem, qui solum obeunt munera sua propter victum et neccessitates vitae, tum qui obeunt illa solum propter nomen ut celebrentur, et illi qui obeunt illa solum propter salaria, ob finem ut ditescant, vel ut vivant genio, sunt diversoria supra memorata soli usus; sunt corporei et sensuales; spiritus eorum sunt immundi, concupiscentiae et appetitus. Opera muneris sui propter diversoria faciunt; sunt homines bestiae, mortui; et officia sunt illis oneri; vicarios quaerunt, qui functionis opera faciunt; modo retinent nomen et salarium. Dum non in supra recensitis diversoriis sunt, sunt otia et ignaviae; jacent in lecto absque meditatione alia quam quomodo inveniant consortia confabulandi, edendi, bibendique causa; sunt publica onera. Omnes tales post mortem includuntur ergastulis, ubi sub judice administratore sunt, qui illis quotidie indicat opera quae facturi; et si non faciunt, non datur illis cibus, nec vestis, nec lectus; et hoc usque dum ad aliquid utile agendum adiguntur. Abundant inferna talibus ergastulis, de quibus in fine hujus operis aliquid. Illa ergastula putent, quoniam omnis odor gratus est ex vita amoris spiritualis, seu ex vita amoris usus. * * * * * * * * * *


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church