3. (ii.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. --Quod sciat quod peccator sit, in malis a capite ad calcem, fit ex Verbo; at non usque scit, quia non videt aliquod peccatum in se; quare orat sicut vox tinniens, confitetur sicut vox tinniens, et tamen intime in se credit quod non peccator sit, quae fides manifestatur in altera vita; dicit enim tunc, purus sum, mundus sum, insons sum, et tamen cum exploratur est impurus, immundus, immo etiam morticinus; est sicut cutis sit nitida in externis et mollis, interiora ab ipso corde morbosa; et est sicut liquor in superficie aqueus, sed intus ex stagnatione putidus.