Charity (Coulson) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. (iii.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et poenitentiam ab illis agere. --Dicitur quod possit si velit, et vult qui credit vitam aeternam. Sed usque non cogitabit de illis quae facit, sed de illis quae vult facere, quae si licita credit, tunc etiam facit illa, ac quod non faciat est propter mundum. Est effectus internus et externus, seu opus internum et externum effectus seu opus externum procedit et existit ex effectu seu opere interno sicut actus ex conatu; conatus in homine est voluntas; quare si non facit corpore, si licitum facit id, tunc conatus seu voluntas remanet, et hoc est ipse actus in spiritu; quare cognoscere et scire sua peccata quaenam sunt, est cognoscere et scire cogitata sua, et ex illis quid facit licitum, tum quid concupiscit, ac cui cogitationi favet; ut si cogitat num scortatio peccatum sit, et quam grave, num odium et vindicta peccata sint, num furta et similia, num fastus et superbia, num contemptus aliorum, num avaritia; et tunc removebit obvelationes, si homo quas superinjecerat, hoc est confirmationes, et conferet Verbum, et videbit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church