Doc. of Life (Dick) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. Dominus amat hominem, et vult habitare apud illum; nec potest amare illum et habitare apud illum, nisi recipiatur et reciproce ametur: inde et non aliunde est conjunctio. Dominus propter illam causam dedit homini liberum et rationem; liberum cogitandi et volendi sicut a se, et rationem secundum quam. Amare aliquem et conjungi illi, cui non est reciprocum, non datur; nec intrare ad aliquem et manere apud quem non est receptio. Quoniam receptio et reciprocum in homine sunt a Domino, ideo dicit Dominus, "Manete in Me et Ego in vobis" (Joh. xv. 4). "Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum" (Joh. xv. 5). "In die illo cognoscetis, quod... vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20). Quod Dominus sit in veris et in bonis, quae homo recipit, et sunt apud illum, etiam docet:

"Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint. ...Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo" (Joh. xv. 7, 10). "Qui habet praecepta mea et facit illa, ille... amat Me, et Ego amabo illum, et apud illum habitabo" (Joh. xiv. 21, 23). Ita Dominus habitat in suo apud hominem; et homo in illis quae a Domino sunt, ita in Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church