Doc. of Life (Dick) n. 103

Previous Number Next Number See English 

103. Quoniam illud reciprocum et vicissim, et inde mutuum, est apud hominem a Domino, ideo dicit Dominus quod, homo paenitentiam aget; et nemo paenitentiam potest agere nisi sicut a se. Jesus dixit, "Nisi paenitentiam egeritis, omnes peribitis" (Luc. xiii. 3, 5). Jesus dixit, "Appropinquavit regnum Dei, paenitentiam agite,... credite Evangelio" (Marc. i. 14, 15). Jesus dixit, "Veni ad vocandum... peccatores ad paenitentiam" (Luc. v. 32). Jesus dixit ecclesiis "Paenitentiam agite" (Apoc. ii. 5, 16, 21, 22; cap. iii. {1}3):

tum, "Non paenitentiam egerunt ex operibus suis" (Apoc. xvi. 11).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church