Doc. of Life (Dick) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. Homo cui est bonum spirituale, est homo moralis et quoque homo civilis; at homo cui non est bonum spirituale, apparet sicut sit homo moralis et civilis, sed usque non est. Quod homo cui est bonum spirituale, sit homo moralis et civilis, est quia bonum spirituale essentiam boni in se habet, et ex illo bonum morale et civile. Essentia boni non potest dari aliunde, quam ab Ipso qui est ipsum Bonum. Effunde cogitationem quaquaversum, intende, et inquire, unde bonum est bonum, et videbis quod sit a suo esse, et quod id sit bonum quod esse boni in se habet, consequenter quod id sit bonum, quod est ab ipso Bono, ita a Deo; consequenter quod bonum non a Deo, sed ab homine, non bonum sit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church