Doc. of Life (Dick) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Ex illis quae in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 27, 28, 38), dicta sunt, videri potest, quod supremum, medium et ultimum faciant unum, sicut finis, causa et effectus; et quod quia faciunt unum, ipse finis dicatur finis primus, causa finis medius, et effectus finis ultimus. Inde patebit, quod apud hominem cui bonum spirituale est, morale apud illum sit spirituale medium, ac quod civile sit spirituale ultimum. Inde nunc est, quod dictum sit, quod homo, cui est bonum spirituale, sit homo moralis et homo civilis; et quod homo, cui non est bonum spirituale, non sit homo moralis, ,nec civilis, sed quod modo appareat sicut sit. Apparet sibi et quoque aliis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church