Doc. of Life (Dick) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. Quod homo, qui non spiritualis est, usque possit rationaliter cogitare et inde loqui, sicut spiritualis homo, est quia intellectus hominis potest elevari in lucem caeli, quae est veritas, et ex illa videre; sed voluntas hominis non potest similiter elevari in calorem caeli, qui est amor, et ex illo facere. Inde est, quod veritas et amor non unum faciant apud hominem, nisi spiritualis sit; inde etiam est quod homo possit loqui; hoc etiam facit discrimen inter hominem et inter bestiam. Per hoc quod intellectus possit elevari in caelum, cum adhuc non voluntas, est quod homo possit reformari et spiritualis fieri; sed tunc primum reformatur et spiritualis fit, quando etiam voluntas elevatur. Ex illa dote intellectus prae dote voluntatis, est, quod homo, qualiscunque sit, etiam malus, possit rationaliter cogitare et inde loqui, sicut spiritualis; sed quod non usque rationalis sit, est quia intellectus non ducit voluntatem, sed voluntas intellectum; intellectus modo docet et monstrat viam, ut in Doctrina de Scriptura Sacra (n. 115) dictum est; et quamdiu voluntas non una cum intellectu est in caelo, homo non est spiritualis, et inde nec rationalis; nam cum relinquitur suae voluntati seu suo amori, tunc rationalia intellectus sui de Deo, de caelo, et de vita aeterna, ejicit, et loco illorum assumit talia quae cum voluntatis ejus amore concordant, et illa vocat rationalia. Sed haec videnda erunt in transactionibus de Sapientia Angelica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church