Doc. of Life (Dick) n. 46

Previous Number Next Number See English 

46. Fides hominis mali est fides intellectualis, cui nihil boni ex voluntate inest: ita est fides mortua, quae est sicut spiratio pulmonaris absque anima ejus ex corde; intellectus etiam correspondet pulmoni, et voluntas cordi. Est quoque sicut pulchra meretrix, etiam ornata purpura et auro, quae interius maligna tabe scatet; meretrix etiam correspondet falsificationi veri, et inde in Verbo significat illam. Est etiam sicut arbor luxurians foliis, et non dans fructus, quam hortulanus exscindit; etiam "arbor" significat hominem, "folia," et "flores" ejus vera fidei, et "fructus" bonum amoris. Alia vero est fides in intellectu, cui bonum ex voluntate inest: haec fides est viva; et est sicut respiratio pulmonaris, cui anima est ex corde; et est sicut pulchra uxor amabilis viro ex castitate; et est sicut arbor fructifera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church