Doc. of Life (Dick) n. 47

Previous Number Next Number See English 

47. Plura sunt quae apparent solius fidei esse; sicut quod Deus sit, quod Dominus qui Deus sit Redemptor et Salvator, quod caelum et infernum sint, quod vita post mortem sit; et plura alia, de quibus non dicitur quod facienda, sed quod credenda. Haec fidei etiam mortua sunt apud hominem qui in malo est, sed viva apud hominem qui in bono est. Causa est, quia homo qui in bono est, non modo facit bene ex voluntate, sed etiam cogitat bene ex intellectu, non solum coram mundo, sed etiam coram se cum solus est: aliter qui in malo est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church