54. Illae leges quia fuerunt primitiae Verbi, et inde primitiae ecclesiae a Domino apud gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium religionis, per quae conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius.