Doc. of Life (Dick) n. 55

Previous Number Next Number See English 

55. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo, quod Ipse Jehovah, hoc est, Dominus, descenderit super Monte Sinai in igne et cum angelis, et illas viva voce inde promulgaverit; et quod populus per triduum se praeparaverit ad videndum et audiendum: quod mons circumseptus fuerit, ne quis accederet et moreretur: quod nec sacerdotes neque seniores appropinquarent, sed Moses solus: quod Leges illae inscriptae fuerint binis tabulis lapideis digito Dei: quod Moses, cum illas secunda vice e monte deportavit, facie radiaverit: quod postea repositae fuerint in arca, et haec in intimo tabernaculi; et super illam datum fuerit propitiatorium, et super hoc positi cherubi, ex auro: quod hoc fuerit sanctissimum ecclesiae illorum, et vocatum sanctum sanctorum; quod extra velum, intra quod illud, collocata fuerint, quae repraesentaverunt sancta caeli et ecclesiae, quae erant candelabrum cum septem lucernis ex auro, altare suffimenti ex auro, et mensa super qua panes facierum obducta auro, cum aulaeis circumcirca ex bysso, purpura et coccino. Sanctitas totius hujus tabernaculi non aliunde fuit, quam ex Lege quae fuit in arca. Propter sanctitatem tabernaculi ex Lege in arca, universus populus Israeliticus circum illud in ordine secundum tribus ex mandato castrametatus est, et in ordine post illud profectus est; et tunc supra illud fuit nubes interdiu, et ignis noctu. Propter sanctitatem Legis illius, et praesentiam Domini in illa, loquebatur Dominus super propitiatorio inter cherubos cum Mose; et arca vocabatur "Jehovah ibi:" tum non licuit Aharoni intrare intra velum nisi cum sacrificiis et suffitu. Quia Lex illa erat ipsa sanctitas ecclesiae, ideo arca introducta fuit in Zionem a Davide; et postea in medio templi Hierosolymitani reposita, et faciebat ejus adytum. Propter Domini praesentiam in Lege illa et circum illam, etiam miracula per arcam, in qua Lex illa fuit, facta sunt: ut quod aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu arca in medio quiescebat, populus in sicco transiverit; quod per circumlationem ejus muri Jerichuntis ceciderint; quod Dagon deus Philisthaeorum coram illa decideret, et postea ad limen fani jaceret divulsus a capite; et quod propter illam percussi sint Bethschemitae ad plura millia; praeter alia, Haec omnia ex sola praesentia Domini in decem Ipsius Verbis, quae sunt Praecepta Decalogi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church