Doc. of Life (Dick) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. Tanta potentia et tanta sanctitas inerat isti Legi, etiam quia illa erat complexus omnium religionis; constabat enim ex binis tabulis, quarum una continet omnia quae a parte Dei sunt, et altera in complexu omnia quae a parte hominis sunt. Ideo Legis illius praecepta vocantur "decem Verba;" ita vocantur quia "decem" significant omnia. Sed quomodo illa Lex est complexus omnium religionis, videbitur in sequente articulo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church