57. Quoniam per Legem illam est conjunctio Domini cum homine, et hominis cum Domino, vocatur illa Foedus et Testimonium Foedus quia conjungit, et Testimonium quia testatur; nam "foedus" significat conjunctionem, ac "testimonium" testificationem ejus. Propterea tabulae illae erant binae, una pro Domino, altera pro homine. Conjunctio fit a Domino; sed tunc cum homo facit illa quae in ejus tabula scripta sunt. Dominus enim continue praesens est et operatur, et vult ingredi, sed homo ex suo libero, quod illi a Domino est, aperiet; nam dicit, "Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem meam, et aperuerit januam, ingrediar ad illum, et cenabo cum illo, et ille Mecum" (Apoc. iii. 20).