58. In altera tabula, quae est pro homine, non dicitur quod homo faciet hoc et illud bonum; sed dicitur quod non faciet hoc et illud malum: ut, "Non occides," "Non adulteraberis," "Non furaberis," "Non false testaberis," "Non concupisces." Causa est, quia homo non aliquod bonum potest facere a se; sed cum ille mala non facit, tunc bonum facit non a se sed a Domino. Quod homo possit fugere mala sicut a se ex potentia Domini, si illam imploret, videbitur in sequentibus.