59. Illa quae de Legis istius promulgatione, sanctitate et potentia, supra (n. 55) dicta sunt, inveniuntur in his locis in Verbo:-
Quod Jehovah descenderit super Montem Sinai in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit mons et quod fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis, et vox buccinae (Exod. xix. 16, 18: Deutr. iv. 11; cap. v. 19-23 (B.A. 22-26)). Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15). Quod mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret et accederet, ne moreretur; et quod nec sacerdotes, sed Moses solus (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1,2). Lex promulgata e Monte Sinai (Exod. xx. 2-14 (B.A. 2-17); Deutr. v. 6-18 (B.A. 6-21)). Quod Lex illa inscripta sit binis tabulis lapideis digito Dei (Exod xxxi. 18; cap. xxxii. 15, 16: Deutr. ix. 10). Quod Moses, cum illas tabulas secunda vice e monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35). Quod tabulae repositae fuerint in arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20: Deutr. x. 5: 1 Reg. viii. 9). Quod super arcam datum sit propitiatorium, et super hoc positi sint cherubi ex auro (Exod. xxv. 17-21). Quod arca, cum propitiatorio et cherubis, intimum tabernaculi fecerit; et quod candelabrum ex auro, altare suffimenti ex auro, et mensa super qua panis facierum obducta auro, exterius tabernaculi fecerint; ac decem aulaea ex bysso purpura et coccino, extimum ejus" (Exod. xxv. 1 ad fin.; cap. xxvi. 1 ad fin.; cap. xl. 17-28). Quod locus, ubi arca, vocatus sit sanctum sanctorum (Exod. xxvi. 33). Quod universus populus Israeliticus circum habitaculum in ordine secundum tribus castrametatus sit, et in ordine post illud profectus sit (Num. ii. 1 ad fin.). Quod tunc super habitaculo fuerit nubes interdiu et ignis noctu (Exod. xl. 38: Num. ix. 15, 16 ad fin.; cap. xiv. 14: Deutr. i. 33). Quod Dominus locutus sit cum Mose supra arcam inter cherubos (Exod. xxv. 22; Num. vi,. 89). Quod arca, ex Lege in illa, dicta sit "Jehovah ibi," dixit enim Moses cum arca proficiscebatur, "Surge Jehovah;" et cum quiescebat, "Redi Jehovah" (Num. x. 35, 36; et porro 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxx:xii. 7, 8). Quod propter sanctitatem istius Legis non licuerit Aharoni intrare intra velum, nisi cum sacrificiis et cum suffitu (Lev. xvi. 2-14, seq.). Quod arca introducta sit in Zionem a Davide cum sacrificiis et cum jubilo (2 Sam. vi. 1-19). Quod tunc Usa, quia tetegit illam, mortuus sit (vers. 6, 7, ibi). Quod arca in medio templi Hierosolymitani posita sit, ubi faciebat adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9. Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20). Quod per circumlationem arcae muri Jerichuntis conciderint (Jos. vi. 1-20). Quod Dagon, deus Philisthaeorum, coram arca in terram deciderit, et postea super limine fani jaceret divulsus a capite (1 Sam. {1}v. 1-4). Quod Bethschemitae propter arcam percussi sint ad plura millia (1 Sam. vi. 19). @1 v. 1-4 pro "vi. 19"$