Doc. of Life (Dick) n. 60

Previous Number Next Number See English 

60. Quod tabulae lapideae, super quibus Lex erat scripta, dictae sint "tabulae foederis," et arca ex illis dicta sit "arca foederis," et ipsa Lex "foedus" (Num. x. 33: Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9: Jos. iii. 11: 1 Reg. viii. 19, 21: Apoc. xi. 19: et multoties alibi). Quod Lex dicta sit "foedus," est quia "foedus" significat conjunctionem: quare de Domino dicitur, quod "Erit in foedus populo" (Esai. xlii. 6; cap. xlix. {1}8);

et vocatur "Angelus foederis" (Malach. iii. 1);

et sanguis Ipsius "Sanguis foederis" (Matth. xxvi. {2}28; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10):

ideo Verbum dicitur "Foedus vetus et Foedus novum." Foedera etiam fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia. @1 8 pro "9"$ @2 28 pro "27"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church