Doc. of Life (Dick) n. 66

Previous Number Next Number See English 

66. Legitur apud Marcum, Quod quidam dives venerit ad Jesum, et interrogaverit Ipsum, quid faceret ut vitam aeternam hereditario acciperet: cui dixit Jesus, "Praecepta nosti, Non moechaberis, non occides, non furaberis, non eris falsus testis, non defraudabis, honora patrem tuum et matrem: ille... respondens dixit..., Haec omnia custodivi a juventute: Jesus... aspexit illum, et amavit illum: dixit tamen..., Unum tibi deest, abi, quaecunque habes, vende, et da pauperibus, ita habebis thesaurum in caelis; veni tamen, sequere Me, tollens crucem" (x. 17-22). Dicitur quod Jesus amaverit illum, hoc quia dixit quod illa praecepta custodiverit a juventute; sed quia tria ei deerant, quae sunt, quod cor suum non removerit a divitiis, quod non pugnaverit contra concupiscentias, et quod nondum agnoverit Dominum pro Deo, ideo dixit Dominus, ,quod "venderet omnia quae haberet," per quod intelligitur quod removeret cor a divitiis, quod "tolleret crucem," per quod intelligitur quod pugnaret contra concupiscentias, et quod "sequeretur Ipsum," per quod intelligitur quod agnosceret Dominum pro Deo. Dominus haec ut omnia locutus est per correspondentias (videatur Doctrina de Scriptura Sacra, n. 17); fugere enim mala ut peccata, nemo potest nisi agnoscat Dominum, et Ipsum adeat, et nisi pugnet contra mala, et sic removeat concupiscentias. Sed de his plura, in articulo de pugnis contra mala.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church