67. (VIII.) QUOD QUANTUM QUIS OMNIS GENERIS HOMICIDIA UT PECCATA FUGIT, TANTUM AMOREM ERGA PROXIMUM HABEAT. Per omnis generis homicidia, intelliguntur etiam omnis generis inimicitiae, odia et vindictae, quae spirant necem; in illis enim latet homicidium, sicut ignis in ligno sub cinere; ignis infernalis nec aliud est; ex eo est, quod dicatur ardescere odio et flagrare vindicta: haec sunt homicidia in naturali sensu. Per homicidia autem in spirituali sensu, intelliguntur omnes modi occidendi et perdendi animas hominum, qui sunt varii et multiplices. Per homicidium autem in supremo sensu intelligitur odio habere Dominum. Haec tria genera homicidiorum unum faciunt et cohaerent; nam qui vult necem corporis hominis in mundo, is vult necem animae ejus post mortem; et vult necem Domini, flagrat enim ira contra Ipsum et vult nomen Ipsius exstinguere.