Doc. of Lord (Dick) n. 61

Previous Number Next Number See English 

61. Quod haec de Domino nunc primum evulgata sint, est quia praedictum est in Apocalypsi, cap. xxi. et xxii., quod nova ecclesia in fine prioris a Domino instituenda sit, in qua hoc primarium erit. Haec ecclesia est, quae per "Novam Hierosolymam" ibi intelligitur, in quam nemo intrare potest, nisi qui solum Dominum pro Deo caeli et terrae agnoscit. Et hoc possum annuntiare, quod universum caelum Dominum solum agnoscat; et quod qui non agnoscit, non in caelum admittatur: caelum enim est caelum ex Domino. Ipsa illa agnitio ex amore et fide, facit ut sint ibi in Domino et Dominus in illis, ut Ipse Dominus docet apud Johannem, "In die illo cognoscetis quod Ego in Patre meo, et vos in Me, et Ego in vobis" (xiv. 20):

tum apud eundem, "Manete in Me, etiam Ego in vobis. ...Ego... vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, nam sine Me non potestis facere quicquam nisi quis manserit in Me, ejectus est foras" (cap. xv. 4-6; tum cap. xvii. 22, 23). [2] Quod hoc non prius e Verbo visum sit, est quia si prius visum fuisset, usque non receptum fuisset: nondum enim Ultimum Judicium fuit peractum; et ante illud, potentia inferni valuit supra potentiam caeli; et homo est in medio inter caelum et infernum; quare si prius visum fuisset, Diabolus, hoc est, infernum, eripuisset illud e cordibus illorum, et insuper profanavisset illud. Hic status potentiae inferni prorsus fractus est per Ultimum Judicium, quod nunc peractum est: post illud, ita nunc, omnis homo qui vult illustrari et sapere, is potest. (De qua re videantur quae in opere De Caelo et Inferno, n. 589-596, et n. 597-603; tum in opusculo De Ultimo Judicio, n. 65-72, et n. 73, 74, scripta sunt.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church