Doc. of Lord (Dick) n. 62

Previous Number Next Number See English 

62. (XII.) QUOD NOVA ECCLESIA INTELLIGATUR PER "NOVAM HIEROSOLYMAM" IN APOCALYPSI. Postquam in Apocalypsi descriptus est status Ecclesiae Christianae, qualis erit in suo fine, et nunc est, et postquam in infernum conjecti sunt illi ab ea ecclesia qui per "pseudoprophetam," "draconem," "meretricem," et per "bestias" significantur, ita postquam Ultimum Judicium factum est, dicitur ibi, "Vidi caelum novum et terram novam, prius enim caelum, et prior terra transivit Tunc ego Johannes vidi civitatem sanctam... Hierosolymam descendentem a Deo e caelum... Et audivi vocem magnam e caelo dicentem, Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis, et illi populi Ejus erunt, et Ipse erit cum illis, Deus illorum. ...Dixit sedens super throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fidelia sunt" (Apoc. xxi. 1-3, 5). Per "caelum novum," et per "terram novam," quae vidit postquam prius caelum et prior terra transivit, non intelligitur novum caelum astriferum et atmosphaericum, quod coram oculis humanis apparet, nec nova terra super qua habitant homines; sed intelligitur novum ecclesiae in mundo spirituali. et novum ecclesiae in mundo naturali. [2] Quoniam novum ecclesiae in utroque mundo, tam spirituali quam naturali, factum est a Domino cum in mundo fuit, ideo simile apud Prophetas praedicitur; nempe, quod novum caelum et nova terra tunc exstitura sint; (ut Esai. lxv. 17; cap. lxvi. 22, et alibi:) per quae itaque non potest intelligi caelum aspectabile coram oculis, et terra habitabilis ab hominibus. Per mundum spiritualem intelligitur mundus ubi habitant angeli et spiritus, et per mundum naturalem intelligitur mundus ubi habitant homines. Quod novum ecclesiae in mundo spirituali nuper factum sit, et quod novum ecclesiae in mundo naturali fiet, aliquibus ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio, et plenius ostendetur in Continuatione ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church