De Verbo (Chadwick) n. 4

Previous Number Next Number See English 

4. De Verbo, quod sanctum quoad syllabas et apices 1] Quondam ad me e coelo missa est chartula exarata literis Hebraicis, sed scriptis sicut apud antiquissimos, apud quos literae, quae hodie quoad aliquam partem lineares sunt, fuerunt tunc inflexae cum corniculis sursum vergentibus, et dicebat angelus, qui apud me erat, quod sciret integros sensus ex ipsis literis, et quod quaelibet litera suum sensum haberet; et quod illum scirent ex inflexibus linearum in unaquavis litera, praeter rem ex ipsa litera seorsim; et explicabat mihi tunc, quid significabat y, quid a et quid h, et quid illae literae separatim, et quid conjunctim; et quod h, quod in hwhy, et quod adjectum est nomini Abrahami et Sarae, significaret infinitum et aeternum: et quod sic scriptum sit Verbum in pluribus locis, ex quibus, dum legitur a Judaeo aut a Christiano in textu Hebraeo, in tertio coelo sciatur, quid ipsae literae significant: angeli enim tertii coeli Verbum talibus literis conscriptum habent, et legunt illud secundum literas: dixerunt quod in sensu ex literis extracto, Verbum agat de solo Domino. Causa [est] quod inflexiones in literis trahant originem ex fluxu coeli, in quo, prae reliquis, sunt angeli tertii coeli, quare illam scripturam callent illi angeli ex insito, quia in ordine coeli sunt, et vivunt prorsus secundum 2]illum. Explicabant etiam coram me sensum Verbi Ps. XXXII, vers. 2, ex solis literis seu syllabis, et dixerunt quod sensus illarum in summa esset, quod Dominus etiam misericors sit illis qui malefaciunt: addebant quod vocales ibi sint pro sono, qui correspondet affectioni, et quod non possint enuntiare vocales i et e, sed pro i enuntiant y vel eu, et pro e enuntiant eu, et quod vocales a, o et u illis in usu sint, quia illae vocales dant sonum plenum, sed i et e sonum strictum: tum quod non exprimant aliquas literas consonantes aspere, sed molliter, et quod literae asperae ut d et q cum reliquis non aliquid apud illos significent, nisi dum enuntiantur sono molli, et quod illa causa sit, quod pleraeque literae asperae etiam intus punctatae sint, quod significat [quod aspere enuntientur, sed absque puncto] ut molli sono exprimantur. Addiderunt quod asperitas in literis sit in usu in spirituali coelo, ex causa quia ibi in veris sunt, et per vera in intellectu, at in coelesti coelo sunt omnes in bono amoris et inde in sapientia, ac verum admittit asperum, non autem bonum. Ex his constare potest, quid significat quod Dominus dicit, quod non jotha, apex et corniculum praeteribit de lege, Matth. V:18, Luc. XVI:17; et ex his quoque patet, quod ex Divina Domini Providentia factum sit, quod omnes literae Verbi in textu Hebraico a Masorethis numeratae sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church