De Verbo (Chadwick) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. De Sensu Spirituali Verbi et de sensu naturali ejus 1] Loquutus sum aliquoties cum spiritibus, qui nihil de sensu spirituali Verbi scire volebant, dicentes quod sensus naturalis ejus sit solus sensus Verbi, et quod ille sanctus sit ex causa quia a Deo, et ajebant, quod si sensus spiritualis acceptaretur, Verbum in litera nihili foret; hoc plures instabant, sed responsum illis est e coelo, quod Verbum absque sensu spirituali in illo non foret Divinum, et quia sensus spiritualis est ejus anima, inde est Divinum, imo vivum, nam absque illo foret litera sicut mortua; ipsum sanctum Verbi in eo consistit; sic comparari potest Verbum Divino Homini, qui est Dominus, in quo non modo Divinum naturale est, sed etiam Divinum spirituale, et Divinum coeleste, propter quam causam Dominus se vocat Verbum; et dixerunt [angeli] quod ipsum sanctum Verbi sit in ejus sensu literae, et quod hic prae reliquis sensibus, qui interni sunt, sit sanctus, ex causa quia ille est complexus et continens reliquorum, et est sicut corpus vivum ex anima; ita est Verbum in sensu literae seu naturali in sua plenitudine, et quoque in sua potentia, et homo per illud in conjunctione cum coelis, qui absque sensu literae ab homine separati forent: quis non scit et agnoscit, quod Verbum in suo sinu sit spirituale; sed 2]ubinam id reconditum sit, hactenus latuit. At quia spiritus qui pro solo sensu literae stabant, ex his rationibus non convinci voluerunt, ideo innumerabilia loca ex sensu naturali desumpserunt, quae nusquam potuerunt absque sensu spirituali comprehendi, ut apud Prophetas ubi mera nomina congesta sunt, ubi nominata plura genera animalium, ut leones, ursi, boves, juvenci, canes, vulpes, ululae, iim, dracones, tum montes et sylvae, praeter plura alia, quae absque spirituali sensu non forent aliquid; ut quoque quid intelligeretur per draconem, qui describitur rufus habens capita septem, et super capitibus diademata septem, et quod per caudam detraxerit tertiam partem stellarum coeli, et quod devorare vellet foetum quem mulier paritura esset, et quod mulieri datae sint duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum, ubi draco post illam jecit ex ore suo aquam sicut fluvium; tum absque sensu spirituali nesciretur quid intelligeretur per duas bestias draconis; per unam quae ascendit ex mari, quae similis pardo, cujus pedes quasi ursi, et os sicut leonis, et quid per alteram ejus bestiam quae ascendebat ex terra, de quibus in Apocalypsi Cap. XII et XIII: tum quid ibi intelligitur, per quod, cum Agnus aperiret sigilla Libri, exirent equi, primum albus, posthac rufus, dein niger, et demum pallidus, de quibus in Apocalypsi Cap. VI, praeter reliqua in illo Libro; tum quid apud Sachariam per quatuor cornua et quatuor fabros, Cap. II, per candelabrum et duas oleas juxta illud, Cap. IV, per quatuor currus exeuntes inter duos montes, ad quos erant equi rubri, nigri, albi, grandinati, Cap. VI; tum quid per arietem et hircum, et per illorum cornua cum quibus inter se pugnabant, apud Danielem, Cap. VIII: et de quatuor bestiis ex mari ascendentibus, de quibus ibi Cap. VII; praeter similia alibi in magna copia. Ut adhuc convincerentur, adducebant illa quae Dominus ad discipulos loquutus est apud Matthaeum, Cap. XXIV, de consummatione saeculi et de adventu suo, quae absque 3]sensu spirituali a nullo intelligerentur. Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi etiam confirmabatur per quaedam a Domino dicta, quae nisi spiritualiter intelligerentur, non comprehenderentur, sicut quod nemini liceret vocare Patrem suum Patrem in terra, nec doctorem nec magistrum, quia unus est illorum Pater, doctor et magister, Matth. XXIII:7 ad 10, tum quod non judicarent ne judicentur, Matth. VII:1,2, tum quod maritus et uxor non sint duo, sed una caro, Matth. XIX:5,6, cum tamen non sunt in naturali sensu una caro: nec interdicitur judicare de socio et proximo quoad naturalem ejus vitam, hoc enim interest in societates, sed interdicitur judicare de illo quoad spiritualem vitam, haec enim soli Domino nota est. Tum non vetuit Dominus nominari patrem suum patrem, nec doctorem doctorem, neque magistrum magistrum, in naturali sensu, sed in spirituali; in hoc est modo unus Pater, 4]doctor et magister; ita in reliquis. Ex his convicti sunt, quod sensus spiritualis insit sensui naturali Verbi, et quod usque ipsa sanctitas Verbi insit sensui literae ejus, quia omnes sensus interiores Verbi sunt in illo in suo pleno. Insuper confirmatum est, quod exstent in sensu literae etiam clare omnia, quae docent viam ad salutem, ita vitam et fidem, tum quod omne doctrinae Ecclesiae ex sensu literae Verbi extrahendum sit, et per illum confirmandum, et non per purum sensum spiritualem, nam per hunc sensum solum non datur conjunctio cum coelo et per coelum cum Domino, sed per sensum literae; influxus enim Divinus Domini per Verbum est a primis per ultima.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church