Charity (Whitehead) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. [(v.)] Charitas apud Ducem exercitus. --Per ducem exercitus intelligitur supremus ejus, sive sit Rex, sive archidux, sive dux ex illis constitutus, qui summas tenet. Ille, si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et si sincere, juste et fideliter agit in rebus ducatus et regiminis sui, bona usus quae sunt bona charitatis facit; et quia perpetuo{1} meditatur illa, studet illis, et exercet illa, fit charitas. Is, si Rex est, aut archidux, non amat bellum sed pacem, et continue in bello amat illam; non init bellum nisi propter tutelam patriae, ita non est aggressor sed defensor; postea vero, cum bellum initum est, etiam aggressor, dum aggressio est defensio. In proeliis, si non aliter natus sit, est fortis et strenuus; post proelium mitis et miserescens; in proeliis vult si potest leo esse, post proelium autem ovis. Intus in se non ovat ex strage hostium et ex honore victoriae, sed ex patriae et suorum ibi liberatione ab invasione. hostium, et inde pernicie aut interitu. Agit prudenter, consulit fideliter exercitui suo sicut paterfamilias liberis et famulis, amat illos, quemque sicut facit opus suum sincere et strenue; praeter plura similia. Astutia apud illum non est astutia sed prudentia. @1 quia perpetuo pro "quia illa perpetuo"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church