165. [(vi.)] Charitas apud Praefectos sub Duce exercitus. --Quisque ex illis potest fieri charitas, hoc est, angelus caeli, si spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, ac opus praefecturae suae sincere, juste et fideliter agat sic enim etiam illi bona usus quae sunt charitatis perpetuo agunt; sunt enim mentes illorum in illis, et dum mens perpetuo est in bonis usus, fit illa forma charitatis. Patria ei est proximus; in idea spirituali est tutela ejus, et securitas ab invasione et internecione; non ovat ex non merito mentiens, nec ex merito; cogitat hoc esse debitum, quod facit illum contentum animo, et non gloriabundum. In bello amat milites sub se secundum strenuitatem eorum, sinceritatem, et obedientiam, consulit illis, vult illis bene sicut sibi; sunt enim victimae ejus gloriae usus; est enim gloria usus et gloria honoris praefectis: his qui sunt charitates est gloria usus, et non gloria honoris. Reliqua apud illum sunt similia illis quae apud ducem exercitus, de quo actum est, cum differentia secundum extensionem praefecturae. Vidi praefectos tales in caelo superiori, et vidi praefectos non tales in inferno.