Charity (Whitehead) n. 168

Previous Number Next Number See English 

168. [(ix.)] Charitas apud Operarios est. --Per Operarios intelliguntur opifices et artifices, varii generis. Hi si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter faciunt sua opera, fiunt formae charitatis, quisque sicut amat suum opus, et studet illi; opera enim illorum sunt bona usus inservientia proximo pro variis necessitatibus ac utilitatibus, ut pro victu, amictu, habitatione, tutela, conservatione, jucunditate, et aliis pluribus, et sunt emolumenta Reipublicae. Quisque sicut intendit mentem suam operi et labori suo ex amore ejus, est quoad affectionem et cogitationem de illo in illo; et quantum in illo est, tantum detinetur a cogitando et amando vana, ac post ducitur a Domino ad cogitandum et amandum bona, et quoque ad cogitandum et amandum media ad bonum, quae sunt vera; aliter qui non alicui operi intentus est. Omnis operarius qui spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, fugit otium, quia hoc est pulvinar diaboli; fugit insinceritatem et fraudem, et fugit luxuriam et intemperantiam; est sedulus, sincerus, sobrius, contentus sua sorte, et facit opus pro proximo sicut pro semet, quia amat se et illum in faciendo opus suum, in pari gradu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church