169. [(x.)] Charitas apud Colonos. --Coloni seu agricolae et vinitores, si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter faciunt, fiunt charitates quoad spiritus suos, et post mortem dum fiunt spiritus, in forma charitatis sunt, et forma illa est forma humana, in qua sunt omnes post mortem. Illi coloni tales surgunt mane, ordinant opus, impendunt studium labori suo, impigri in opere, et laeti ex opere. Post opus, sunt oeconomi, sobrii, vigiles; domi cum suis agunt ex justo, foris cum aliis ex sincero; spectant leges justitiae civiles, quales sunt Decalogi, ut Divinas, et servant. Agros suos et vineas suas amant, quia proventus, ac proventus quia sunt benedictiones, et gratias agunt Domino, et sic jugiter spectant ad Dominum.