Charity (Whitehead) n. 189

Previous Number Next Number See English 

189. XI.

QUOD SINT DIVERSORIA CHARITATIS, QUAE SINT VARIAE JUCUNDITATES ET AMOENITATES SENSUUM CORPORIS, UTILES AD RECREANDUM ANIMUM. Talia sunt conversationes, et tunc confabulationes de variis rebus, publicis, privatis, oeconomicis; tum ambulationes, et tunc aspectus jucundi ex variis pulchritudinibus et splendoribus palatiorum et domuum, ac arborum et florum in hortis et sylvis et campis, tum hominum, volatilium, et gregum; et quoque spectacula varii generis repraesentativa virtutum moralium, tum eventuum e quibus aliquid Divinae Providentiae elucet. Haec et similia sunt pro sensu visus. Tum harmoniae musices variae et cantus, quae afficiunt animum secundum correspondentias cum affectionibus; et praeter illa, jocularia decora, quae animum dilatant. Haec pro sensu auditus. Ut et convivia, epulae et comestiones, ac variae hilaritates tunc; et praeterea lusoria domi, quae fiunt cum talis, globulis, chartis; et quoque in nuptiis et in festivis conventibus saltationes. Haec et similia sunt diversoria utilia ad recreandum animos; et praeterea varia opera manuum, quae movent corpus, et, divertunt animum ab operibus functionis suae; tum etiam lectiones in libris, in quibus historica et dogmatica quae delectant; tum nova in novellis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church