190. Haec sunt diversoria cujusvis qui in officio aut munere; inde possunt vocari diversoria officiorum seu munerum; sed actualiter sunt diversoria affectionum, e quibus quisque facit suum munus; affectio est in omni munere, et illa intendit animum tenet mentem intentam in opere seu studio, quae nisi relaxatur, fit hebes, et ejus desiderium infatuatur; sicut sal dum salsedinem suam amittit, unde non excitatio seu stimulus; et est sicut arcus intentus, qui nisi remittitur, amittit vim quam trahit ex elasticitate sua; pariter si mens in similibus ideis absque varietatibus diu tenetur; sicut visus oculi dum modo unum subjectum aut unus color continue spectatur; perit enim si continue nigrum aut continue rubrum, aut continue album; ut si continue nix perit visus; at vivificatur si {1}successive aut simul ex pluribus. Omnis forma ex variis suis delectat, ut sertum ex rosis diversicoloribus in pulchra serie dispositis. Inde est quod iris prae ipsa luce amoena sit. @1 si successive pro "si simul successive"$